라틴어 문장 검색

Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 4:1)
Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi admodum sero quaestor est factus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 32 6:9)
eis Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatos praefecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장3)
postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae privata profiteri domini iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 505:1)
simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque duo et accensus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 699:2)
M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장2)
Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios - haud procul a Gadibus is locus abest - classe adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum, infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 540:1)
Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi.
그리고 유다의 아들 제라의 자손들 가운데 하나인 므세자브엘의 아들 프타흐야가 임금 곁에서 백성의 모든 일을 맡아보았다. (불가타 성경, 느헤미야기, 11장24)
Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum.
그러나 이 지방의 주민들은 모두 아시리아인들의 임금 네부카드네자르의 말을 무시하고, 그의 편으로 전쟁에 가담하지 않았다. 네부카드네자르를 한낱 필부로 여겨 두려워하지 않았기 때문이다. 그들은 사절들을 망신스럽게도 빈손으로 돌려보냈다. (불가타 성경, 유딧기, 1장11)
Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes:
그리하여 그들은 홀로페르네스에게 사신들을 보내어 이렇게 화친을 청하게 하였다. (불가타 성경, 유딧기, 3장1)
Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.
악한 사신은 스스로 불행에 빠져 들지만 충실한 사절은 치유를 가져온다. (불가타 성경, 잠언, 13장17)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat.
믿음직한 심부름꾼은 그를 보낸 주인에게 수확 때의 시원한 얼음과 같아 그 주인의 생기를 돋우어 준다. (불가타 성경, 잠언, 25장13)
Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: " Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram ".
사신들을 바다로, 왕골 배에 태워 물 위로 보내는 땅! 너희 날쌘 특사들아, 가거라, 훤칠하고 말쑥한 겨레에게로. 어디에서나 두려움을 일으키는 민족, 강줄기가 여러 갈래로 뻗은 땅에 사는 강력하고 승승장구하는 겨레에게로. (불가타 성경, 이사야서, 18장2)
Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos.
너는 기름을 가지고 멜렉에게로 가서 너의 향료를 아끼지 않았다. 너는 사신들을 멀리까지 보내고 저승에까지 내려 보냈다. (불가타 성경, 이사야서, 57장9)
In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis diebus saeculi.
사자나 천사가 아니라 그분의 얼굴이 그들을 구해 내셨다. 당신의 사랑과 당신의 동정으로 그들을 구원해 주셨다. 지난 세월 모든 날에 그들을 들어 업어 주셨다. (불가타 성경, 이사야서, 63장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION